PLEBISCITUM est

PLEBISCITUM est
PLEBISCITUM est
quod Plebs plebeiô Magistratu interrogante (veluti Tribunô) constituebat: quod factum Comitiis Tributis. Omnia enim Plebiscita, omnes rogationes, quibus de Pace ad populum ferebatur (bellum enim lege Centuriatâ indici solebat) et quibus superioribus temporibus aliquis legibus solvebatur, quâcumque id ratione fieret, item quibus per populum Triumphus decernebatur, publicae quaestiones constituebantur, aut Civitas aliquibus dabatur, Comitiis Tributis ferebantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 16. His vero Tribunitiis rogationibus initio pars tantum civium, non populus, adstringebatur. Primi L. Valerius et M. Horatius Consules, legem Centuriatis Comitiis tulerunt; ut, quod tributim plebs iussisset, populum teneret, quod factum an. Urb. Cond. 304. secessione in Aventinum secundâ. Idem confirmatum annô 367. a Q. Hortensio Dictatore: Unde Plebiscita lege Hortensiâ latâ non minus valere, quam leges, coepisse, ait Iustinianus, Anton. Thysius IC. Not. in Gellium loc. cit. Exempla istiusmodi rogationum duo affert Rosinus, de Pace et solvendo legibus. Quod de pace ad Populum Tributis Comitiis latum, sit, docet Livius, l. 30. c. 40. ubi scribit: M. Attilium et Q. Minutium Trib. Pl. ad populum tulisse, Vellent iuberentne Senatum decernere, ut cum Carthaginensibus pax fieret. et quem eam pacem dare, quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. Idem, l. 24. Q. Martium Regem et Catinum Labeonem Tribunos Plebis ad Plebem tulisse refert, Vellent iuberentne cum Rege Philippo pacem esse: quae rogatio in Capitolio ad Plebem lata est, omnesque V. et XXX. Tribus, uti rogatae, iusserunt. Quod ad rogationes attinet, quibus eliquis legibus solveretur, idem superioribus temporibus observatum: Aetate enim Ciceronis Senatum eam sibi auctoritatem arripuisse, eâque lege Corneliâ rursus privatum fuisse, habet Asconius in argum. Or. pro C. Cornelio, Fuêre autem talia Plebiscita, aede Cereris asservata, quod ut fieret, Aediles Pl. curare iubebantur. Quare omponius IC. ff. tit. de Orig. Iur. eos scribit eb hanc causam potissimum creatos fuisse, Ioh. Rosin. l. 7. c. 24. Apud Athenienses; quamquam magna esset Senatûs Quingentorum auctoritas, non tamen ius faciebat, quod ultra annum vigeret: Similiter Senatusconsulta seu Psephismata, quae in contione populi non promulgabantur, ius non faciebant, nisi in eum tantum, quô facta erant, annum: Si autem Populi accederet calculus, auctoritas Psephismatis, non in unum tantum erat annum: Τὰ γὰρ ὑπὸ τοῦ δήμου γινόμενα καὶ πλείονα ἔμενε χρόνον. Unde non licebat temere tabulam, in qua incisum erat Psephisma, revellere ex lege Plutarcho in Pericle memorata, Μὴ καθελεῖν τὸ πινάκιον, ἐν ᾧ τὸ ψήφισμα γεγραμμένον ἐτύγχανε. Vide Sam, Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 2. tit. 2. de Senatusconsultis et Plebiscitis, ut et supra in voce Lex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Plebiszit — Ein Plebiszit (von lateinisch plebiscitum ‚Volksbeschluss‘ bzw. plebs (Genitiv plebis) ‚einfaches Volk‘ und scitum ‚Beschluss‘) ist eine Abstimmung des Wahlvolkes über eine Sachfrage. In einer repräsentativen Demokratie ergänzen Plebiszite… …   Deutsch Wikipedia

  • Lex — f. (Plural Leges, lateinisch für „Gesetz“) ist ein Begriff aus dem Römischen Reich, der im weiteren Sinne jede Rechtsvorschrift bezeichnet, im engeren Sinne jedoch nur die Rechtsvorschriften, die einen bestimmten Weg durchlaufen hatten. Ursprung… …   Deutsch Wikipedia

  • plébiscite — [ plebisit ] n. m. • 1355; lat. plebiscitum, proprt « décision du peuple » 1 ♦ Antiq. Décision, loi votée par l assemblée de la plèbe. 2 ♦ Vieilli Vote direct du corps électoral par oui ou par non, sur une question qu on lui soumet. ⇒ référendum …   Encyclopédie Universelle

  • LEX — I. LEX Alemannorum, e patriis consuetudinibus primum redacta est in scriptis a Theodorico Rege Francorum, qui floruit A. C. 512. Postea emendatior constituta est a Chlotario II. et Principibus eius, vid. 33. Episcopis, 34. Ducibus, 72. Comitibus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Histoire de la constitution romaine — Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin …   Wikipédia en Français

  • List of classical abbreviations — The following list contains a selection from the Latin abbreviations that occur in the writings and inscriptions of the Romans. NOTOC A*A. Absolvo, Actum, Aedilis, Aes, Aedilis, Ager, Ago, Aio, Amicus, Annus, Antiquo, Auctor, Auditor, Augustus,… …   Wikipedia

  • Liste des abréviations classiques — Liste des abréviations en latin les plus courantes utilisées à l antiquité romaine classique Sommaire : Haut A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z …   Wikipédia en Français

  • Abreviaturas latinas — Anexo:Abreviaturas latinas Saltar a navegación, búsqueda Esta lista contiene una selección de abreviaturas latinas que se usan en los escritos e inscripciones de la Roma Antigua. Lista de contenidos A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X …   Wikipedia Español

  • Anexo:Abreviaturas latinas — Esta lista contiene una selección de abreviaturas latinas que se usan en los escritos e inscripciones de la Roma Antigua. Lista de contenidos A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X A A. Absolvo, Aedilis, Aes, Ager, Ago, Aio, Amicus, Annus,… …   Wikipedia Español

  • CALCULI — parvi calces, Festo, ex quo genere sunt calces, qui per diminutionem dicuntur calculi. Vide quoque Lucillium et Plautum, quibus calces sunt, quod ψῆφοι Graecis. Hinc Victor alter, c. 3. ubi de Caligula, qui in Oceani litore conchas et lapillos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”